- INFERIAE
- INFERIAEfuêre sacra mortuoum, quae Inferis solvebantur. Et quidem, antiquitus mos erat, in sepulchris fortium vitorum, captivos necari: quod postquam crudele visum est, placuit gladiatores ante sepulchra dimicare, qui a bustis Bustuarii dicti sunt. Cum nec horum copia esset, laniantes genas suum effundebant cruorum, ut rogis illa imago restirueretur. Vel, quemadmodum Varro loquitur, ut sanguine ostenso Inferis satisfierit, quod tamen lege XII. Tabb. interdictum. Mox ubi ustularum cadaver erat, rogus bustum dicebatur, cineresque et ossa cado sive urnâ colligebantur, amicis, cognatis aliisque circumstantibus, qui a Sacerdote ter aquâ purâ aspersi, ita expiabantur sive lustrabantur. His Praefica novissimum verbum illud altâ pronuntiabat voce, Ilicet, i. e. ire licet: quo dicto, qui comitati funus erant, domum abituri, extremum vale clare ingeminabant, Vale, vale, vale, nos te ordine, quo Natura permiserit, sequemur, Vide Thom. Dempster. ad Ioh. Rosin. Antiqq Rom. l. 5. c. 39. Hinc spirantes Inferias dixit Stat. Theb.. l. 12. v. 68. Sed quod sumptuosum erat et crudele homines vel victimas interficere, sanguinei coloris coepta mortuis vestis omkoco, Serv. in l. 3. Aen. v. 65. ubi pulchrê de antiquissimo hoc ritu. Dicit autem vel victimas. Namque et equi Inferiis Ducum mactati, uti de Achille apud Homer. Patroclo, et Creonte apud Stat. Menoeceo parentante legimus. Vide Barthium Advers. l. 14. c. 19. Idem de Lusitanis scribir Strab. hisque capros et captivos homines iunctos memorat, l. 3. asinos et canes Arnob. l. 3. uti canes itidem mensarios, in duas partes dissectos, cum equis; rogo Patrocli Achilles modo dictus inicit etc. Erant autem Inferiae huiusmodi vel recentes, vel anniversariae: addebaturque non raro funebris laudatio sen carmen, quod Parentalia dicebant Latini Ε᾿πιτάφιον λόγον Graeci, qua de re Vide Scalig. Poet. l. 3. c. 12. et plura hic passim. inprimus in voce Bustuarii: uti de Inferilibus parentalium, ubi de Cena Ferali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.